Latin
EXPLICATIO FIGURAE
Niels Stensen, Observationes anatomicae 46
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &vase non compressô, poterit humor, naturali progressu impeditô, modò lentè nec magno impetu moveatur, quâ parte venam tantum contingit valvula, sensim in demortuis se insinuare, cùm nullus ibi sit nexus, sed levis tantummodo contactus, qui, distento humoris copia vase, facilè tollitur. Ut de ruptura earum, de alternata extensione, &relaxatione vasis nihil dicam, quibus, &forsan pluribus, modis contrarius humori motus posset comparari. Sufficit mihi ostendisse, coactum lymphae versus hepar ascensum, quem ostendit Bilsius, non probare, quod Bilsius inde concludit, quodque apud asseclas ejus tanti fit, ut super hoc fundamentum novam exstrui judicent Medicinam. Quod si enim, etiam praesentibus valvulis, fontem versus humor possit propelli, modò vis quaedam accedat, qui poterit ille ex hoc experimento, quod non sine vi manifesta peragit, in vase, ubi nullas dari valvulas supponit, naturalem humoris motum concludere? §. 48.