Latin
CAROLO ANDREAE BELIO D
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 555
Unproofread scanNot analysed yet
Neque tamen exinde concludere licet, nulli usui es se ICtis nostris studium luris peregrini. Immo de exacta cognitione Iuris universalis tanto magis nos sollicitos esse oportet, quanto brevius, et consequenter insufficientius, quanto quoque simplicius, et a subtilitatibus legali bus magis alienum est ius nostrum. Vera autem Phi losophia Iuris, nisi me fallit animus, haurienda ex sectio Quod ad ius Roma ne et examine variarum legum. num, mea quidem opinione, vere iudicat Leibnitius, feri bens Epist. XV. ad Restuerum: „non deprehendi uspian luris Naturalis praeclare exculti uberiora vestigia, quam in Pandectis. Erant enim sagacissimi, et Philosophiae inprimis Stoicae peritissimi, antiqui ICti Latii; neque eorum philosophia substitit in principiis nonnullis generalioribus, sed regulas exhibet, ad negotia forensia, es usum civilem propius accommodata. “Pervellem igitur in transitu haec monere liceat,) ut aliquis huic labori haud impar, ex disiectis membris componeret universum aliquod et apte inter se cohaerens corpus Philosophiae Civilis ad mentem ICtorum Romanorum. Quam eximia ista et fructuosa opera! Usus autem legum peregrinarum ne in abusum degeneret, cavendum sedulo, ne posi tivum et arbitrarium pro naturali venditemus. Hanc in rem curae nobis cordique erit non tam usus luris Roma ni in foris Germaniae, quam verus sensus et rationes legum. Eapropter magni habere soleo ICtos, (quorum Sectam Tu quoque sequeris Vir amplissime) humanio rum disciplinarum ope origines et principia legum pervestigantes Nam Aa aa 2 His enim solis vim ac potestatem legum assequi contingit.