Latin
CAROLO ANDREAE BELIO D
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 556
Unproofread scanNot analysed yet
Id quoque omni studio elaborandum, ut momenta differentiarum, earumque caussas, cognitas habeamus atqu perspectas. Huic instituto apprime inservit doctrina Iuris Germanici, et variae illae de differentiis Iuris ICtorum commentationes. Prope enim accedit, et ab antiquo quidem accessit propius ad Leges Germanicas, Iuri nostri indoles. Sed ne nimis sim longus, ad cetera quoque rogata strictim respondere pergo. In Dania et Norvegia, praeter Comitatus et Baronatus, nulla nobis Feuda sunt. Haec autem multum quidem participant de natura Feudorum in genere, nullis tamen legibus, praeter Privilegia Comitum et Baronum, data a Christiano V. d. 25. Maii 1671. levincta Binae exstant de Feudis nostris, et successione feudali, Disquisitiones, quas, modo probabiles essent, lubens ad Te transmitterem. Liber IIdus Codicis Christianei, una cum Libro Rituali s Liturgico, auctoritate C. 5ti publicato d. 25. Iulii 1685. ex hibet lus nostrum Ecclesiasticum. In nostro certe, haud secus ac universo lure Ecclesiastico, multa originem de bent Iuri Canonico, proxime tanien moderna lura Eccle siae Danico-Norvegicae descendunt ab ordinatione Ecclesiastica Christiani Illtii, ea recentioribus Friderici Ildi atque Christiani IV Constitutionibus. Scilicet, haud paullo post depurgatam Ecclesiam nostram a superstitione Pontificia legibus quoque Ecclesiasticis correctionem adhibere in animo instituit Christianus III. ordinationem suam, vulgo Kirke Ordinantz (cuius historiam opera non perfunctoria condidit beatus Grammius noster, in Praefatione ad Cragii annales Christiani III.) a Clero nostro primum conscriptam deinceps comprobatam promulgans 1537 Liber 14tus Codicis Christianèi ante oculos ponit Ius nostrum Criminale, quod tamen simplicitatem superioris memoriae, plus iusto, redolet Historiam Iuris nostri breviter delineatam sistunt Holber gii Descriptio Daniae et Norvegiae Cap. XII. et Nic.