Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 196
Unproofread scanNot analysed yet
Haec praecepta, cum collecta in ordinem digessit, tum quo modo a Christo prodia Rationum quoque, prout sint, indicauit, §. 91–95. iis ad honeste viuendum vel mouemur, vel obligamur, proposita sunt genuina discrimina; quamquam vtrisque hoc inter se commune est, vt moueant animos, §. 96. Prae aeptis Christi, quae et noui foederis vocantur, omnes Christiani obligamur, pariter ac lege genus humanum naturali, et gens Israelitarum Mosaica obstringitur. §. 97. Autor existimat, lege Mosaica Israelitas tantum teneri, noque adeo moralem eius partem vllo modo ad Christianos spectare: cuius praecepta, quia casas officiorum siue naturales, sine morales, nullas contineant, satius esse ex natura rerum, et Christiana reuelatione rationes peti, quibus homines nostri ad recte viuendum inuitentur, non tamen ex libris Mofaicis: quasi vno fonte, quae res huc vsque obtinuit, improbanda autori: 1) Quod Moses non morum religionisque magister, satis enim populus ab vtroque instructus erat, sed Dei legatus fuit cum potestate et imperio, cui Israelitae obtigerant prae reliquis populis Deo cariQuare 2) et 3) edicta huius viri, externam regiminis et religionis formam spectant: neque enim rationibus suadent, sed arbitrariis, siue poenis coercent, siue praemiis alliciunt, Deut. 28. 29. 30. Difficultatem, concessa hae sententia videri neminem fuisse, qui eos ad honeste viuendum erudiret, ita expedit, vt aut senatores aut sacoedotes cum contribulibus Leuitis Iudaeorum magistros faciat. Quod tamen nobis non probatur: quis enim ante istorum tempora huic rei operam dederit non videmus, cum ne successu quidem temporis illi doctores fuerint, nedum ab mitio; nec locus Malach. 6, 7. quicquam probat, quod legem Mosaicam tantum respicit. Ceterum auter non negat, in instituendis Christianis vsum aliquem esse Psalmorum et reliquorum Prophetarum, si praeceptores morum agant; non tamen probat, si quis in publica supplicationum solemnitate, loca V. T. proponat, quae Idololatris et Sabbatorum profanatoribus, supplicium minentur. Denique ad confirmandam hanc sententiam Paullum testem adhibet multis in locis, vbi Christianos legi Mosaicae subesse negut: verum cui haec parum certa videantur, non illum ab se impediri, quo minus ab hac sententia discedat.