Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 197
Unproofread scanNot analysed yet
Quae etsi vt plurimum probanda videntur, multa tamen sunt quae in ea discutias: nimirum, quod Christus et Apostoli legem Mosaicam, et nominatim Decalogum allegent, cum de officiis praecipiunt; nobis tamen videtur et eorum posse rationem inueniri, si quis cum genus hominum quibus praeceperunt, tum vim illarum legum, recte consideret. Inter commoda quae ex hac sententia emanant, et quibus probabilior efficitur, illud maximum est, ab auctore allegatum, de gradibus prohibitis: sic enim omnia matrimonia, nisi quae iure naturae nulla sunt, contrahi poteNobis tamen runt; quae verba autoris p. 279. leguntur. hoc inde non magis sequi videtur, quam illud, nullas esse leges positiuas, quamuis diuerso sensu ab illo autoris, cui pro arbitrio datae sunt, sine aliqua siue vtilitatis seu rationis euidentia: cuiusmodi nulla est inter omnes leges Mosaicas, quas arbitrarias existimamus; neque enim sequitur, legem, quod pro arbitraria habemus, ideo omni ratione et vtilitate destitutam esse debere. Autor deinde recte factorum notionem informat, et de vi, ratione, fine praemiis. que Christianae virtutis disserit. P. 291. contendit, hominem non Christianum, si honestati studeat, quam omnes a natura et sapientum praeceptis docemur, posse eum bene agere, adeoque eius bonis factis Deum posse delectari, bona tamen opera in eum non câdere. Quae oratio, quomodo sibi constet, non videmus: nam actio et opus hoc sensu non differunt, neque haec Graeci homines vulgo. aliter exprimunt quam per ἔργον; nec verba, quae apud Germanos vtrique voci respondent, aliter differunt, quam quod alterum vulgi, alterum Philosophorum sit.