Latin
EREEITURUM
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 198
Unproofread scanNot analysed yet
Mox sanctimonia vitae Christianae ad notionem boni operis expenditur, disceptata quaestione satis nota, an et quo sensu illi sanctimoniae perfectio competat? Ad alteram partem, quam iam supra tetigimus, pauca videntur monenda esse, quae ad Patres spectant, morum in veteri Ecclesia doctores. Autor secutus est in hoc genere vulgarem rationem; non autem sunt illi, quos omnes vel laudemus, vel vituperemus, inter veteres Christianorum doctores Quidam, (multi eorum qui ad nostra tempora peruenerunt,) in disciplina morum errores fouerunt; sed hi hominum fuerunt, non disciplinae; sicut e nostris hominibus multi errauerunt, quod Lutheranismo neutiquam vitio vertendum est. Ceterum haec ad historiam dogmatum moralium pertinent, non vero ad Introductionem in Theologiam moralem, eadem ratione, qua historia fidei dogmatum, et variorum in iis errorum, aliena est ab Introductione in Theologiam dogmaticam. Haec autorem non fefellissent, vt nobis videtur, srin definienda morum doctrina, finem methodi systematicae simul edidisset, qui est, vt futurus doctor Christianus, nostris hominibus de vera vitae sanctimonia et virtute possit clare et accurate praecipere, eosque mouere vt illis pro viribus studeant: et sic illam tractationem eius Theologia moralis, quae in canonibus et conciliis deprehenditur, quod haec ad disciplinam ecclesiasticam spectant, sine dubio omisisset. At aliquam Ascetices historiam, descriptamque eius genuinam indolem, desiderauimus, quae tamen pars est partis practicae Theologiae moralis. Pag. 353. excusauit se A. quod de scriptis nostrorum asceticis tacuerit, qua re facile carere poteramus; promittit tamen, alio tempore hanc rem ab se traditum iri! Sed in genere quaedam de Ascetica monere, non minus necessarium fuit, quam de Mystica, ab hac multum diuersa. Pag. 9. praef.