Latin
28.24 to 28.48
Novatian, De Trinitate 28.24-48
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 3), et concepit, et peperit filium. Et cum nondum sinum Patris Christus exposuisset, referebat: Et vocabitur (17) nomen ejus magni consilii Angelus (Ibid. IX, 6). Et cum nondum fuisset passus, Quasi ovis, pronuntiabat, ad jugulationem adductus est (Ibid. LIII, 7). Et cum adhuc crux nusquam esset, aiebat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem (Ibid. LVX, 2). Et cum nondum inju- riose potatus fuisset, In siti, ait, mea potaverunt me aceto (Psal. LVXIII, 22). Et cum spoliatus adhuc non fuisset, dicebat: Super vestem meam miserunt sortem: et dinumeraverunt ossa mea: effoderunt manus meas, et pedes (Psal. XXI, 19, 18, 17). Pro- videns enim Scriptura divina pro factis dicit quae futura scit, et pro perfectis dicit quae futura habet, quae sine dubitatione ventura sunt. Et ideo Domi- nus in praesenti loco dicebat: Amodo nostis illum, et vidistis. Dicebat enim visum iri ab eo Patrem, quisquis Filium secutus fuisset; non quasi Filius ipse esset Pater visus, sed quod praemium conse- cuturus esset, quisquis illum sequi et discipulus ejus esse voluisset, ut videre Patrem posset: nam et imago est Dei Patris: ut his etiam illud accedat quoniam Sicut Pater operatur, ita operatur et Filius(Joan. V, 17). Et imitator est Filius omnium operum paternorum, ut perinde habeat unusquis- que, quasi jam viderit Patrem, dum eum videt qui invisibilem Patrem in omnibus operibus semper imitatur. Caeterum si ipse Pater est Christus, quo- modo confestim adjicit et dicit: Qui credit in me, opera quoe ego facio et ipse faciet, et majora his fa- ciet,. quia ego ad Patrem vado? (Joan. XIV, 12.) Et adhuc subnectit: Si diligitis me, praecepta mea ser- vate: et ego rogabo Patrem, et alium advocatum da- bit vobis (Ibid. v. 15. 16). Post quae etiam ill…d subnectit: Si quis me diligit, sermonem meum cu- stodiet: et Pater meus diliget illum, et ad eum ve- niemus, et mansionem apud illum faciemus (Ibid.