Latin
28.49 to 28.71
Novatian, De Trinitate 28.49-71
Unproofread scanNot analysed yet
v. 23). Nec non etiam subdidit (18) illud quoque: Advocatus autem ille Spiritus sanctus quem missu- rus est Pater, ille vos docebit et commemorabit om- nia quaecunque dixero (Ibid. v. 36). Praemittit (19) adhuc istum locum, quo ostendat se esse Filium, et merito subdidit, et dicit: Si me diligeretis, gaudere- tis, quia eo ad Patrem: quia Pater major me (20) est (Ibid. v. 28). Quid autem cum etiam illa sub- nectit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omne sarmentum in me non afferens fructum tollit illud, et omne fructiferum purgat, ut fructum am- pliorem ferat? (Joan. XV, 1, 2.) Instat adhuc et adjicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in mea charitate. Si mandata mea servaveritis, manebitis in mea charitate; sicut ego Pa- tris mandata servavi, et manco in ejus charitate (Joan. XV, 9, 10). Adhuc ingerit, et dicit: Dixi au- tem vos amicos, quia omnia quoe audivi a Patre meo, nota vobis feci (Ibib. v. 15). Aggregat etiam hoc: Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia ignorant eum qui me misit (Ibid. v. 21). Haec ergo nunquam post illa evidenter illum non Pa- trem, sed Filium esse testantia, Dominus subdi- disset: si aut Patrem se esse meminisset, aut Pa- trem se vellet intelligi: nisi quoniam ut illud ex- primeret, perinde unumquemque jam habere de- bere, dum imaginem Dei Patris per Filium videt, atque si viderit Patrem: quandoquidem unusquis- que credens in Filium exerceatur in imaginis con- templatione, ut assuefactus ad divinitatem viden- dam in imagine, proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis perfectam contempla- tionem. Et quoniam qui hoc animo ac mente com- biberit, et de omnibus sic futurum esse crediderit. Patrem quem visurus sit, quasi jam quodammodo viderit, et hic jam sic habeat, quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat.