Latin
28.72 to 28.87
Novatian, De Trinitate 28.72-87
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum, si ipse Pa- ter fuisset, quid quasi futurum praemium repro- mittebat quod jam praestiterat et dederat? Nam quoniam dicit: Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); polliceri deprehenditur contemplationem et aspectum Patris; ergo nondum dederat: cur cuim repromitteret, si jam dedisset? Dederat enim si Pater esset; videbatur enim, et contingebatur. Quando autem dum con- tingitur ipse Christus et videtur, repromittit tamen et dicit, quoniam qui mundo fuerit corde, Deum videbit, hoc ipso probat Patrem se non esse, qui tunc praesens cum videretur repromittebat, quod Patrem visurus esset quisquis mundo corde fuisset. Erat ergo repromittens haec, non Pater, sed Filius: quia qui Filius erat, quod videri habebat repromit- tebat; cujus repromissio supervacua fuisset, nisi Filius fuisset. Cur enim repromittebat mundis corde ut viderent Patrem, si jam tunc qui praesentes erant, Patrem Christum videbant? Sed quia Filius erat, non Pater, merito et Filius, quia Imago Dei, tunc videbatur; et Pater, quia invisibilis, mundis corde, ut videretur, repromittitur et notatur. Haec igitur satis sit, etiam adversus istum haereticum dictasse, pauca de multis. Campus enim, et qui- dem latus ac fusus aperietur, plenius haereticum istum si agitare voluerimus; quandoquidem duo- bus istis (21) locis, quibusdam effossis luminibus orbatus, totus sit in doctrinae suae caecitate superatus.