Latin
3.26 to 3.41
Novatian, De Trinitate 3.26-41
Unproofread scanNot analysed yet
V. 2): Et super quem re- quiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quie- tum, et trementem verba mea? ut Deum aliquatenus quantus sit possit agnoscere, dum illum per Spiri- tum collatum discit timete. Qui similiter adhuc magis in notitiam nostri volens pervenire, ad cul- turam sui nostros excitans animos, aiebat (Isa. XLV, 7): Ego sum Dominus, qui feci lucem et creavi tenebras; ut vicissitudinum istarum quibus no- ctes diesque moderantur, non naturam, nescio quam (30), putaremus (31) artificem; sed Deum agnosceremus potius (quod erat verius) conditorem. Quem quoniam obtutu oculorum videre non possu- bius, de operum magnitudine et virtute et maje- state condiscimus: Invisibilia enim ipsius, inquit apostolus Paulus, a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; sempiterna quo- que ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20): ut animus humanus ex manifestis occulta condiscens, de ope- rum magnitudine quae videret, mentis oculis artifi- cis magnitudinem cogitaret. De quo idem Apostolus (I Tim. I, 17): Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria. Evasit enim ocu- lorum contemplationem, qui cogitationis vicit magnitudinem: Quoniam, inquit, ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33). Nain et impe- rio ejus omnia, ut ex ipso sim: et verbo ejus di- gesia, ut per ipsum sint: et in judicium ejus reci- dunt universa; ut dun in ipso, exspectant liberta- …em corruptione deposita (Rom, VIII, 21), in ipsum videantur esse revocata.