Latin
103.1 to 103.5
Ole Worm, Museum Wormianum 103.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ridiculum quod scribunt Autores, Adamantem capiti mulieris ipsâ insciâ suppositum, si marito fidelis sit, efficere ut dormiat, &in amplexus ejus ruat, sin adultera, eundem aversetur. Quis enim discretionem, judicium &occulta dignoscendi facultatem lapidi concesserit, praesertim in iis quae non à Naturâ, sed voluntario hominis dependent arbitrio, quale est adulterium? Venenatum esse Adamantem, vimque deleteriam obtinere quidam voluerunt; sed falsò. Observavit Manardes, mancipia Adamantes deglutivisse, sine omni noxâ: internè, contusis crebro exhibitis Dysenteriam curare aggressam esse mulierem, sine omni molestiâ, idem testatur. Praeterquam quod Adamantis usus frequens sit ad ornatum, etiam eo gaudent alii artifices. Ejus pulvere poliuntur alii Adamantes &lapides duriores. Quidam volunt Adamantem cuspidi sagittae impositum, arma omnia penetrare. A Medicis appenditur tanquam Amuletum contra venena, pestem, fascinationes, incantamenta, terriculamenta, aliasque Daemonum praestigias. Quibusdam reconciliationis dicitur gemma, quod existimetur iram exstinguere, &conjugum amorem fovere: sed à Naturali principio haec peti nequeunt. Deus per varia media exrraordinariè operatur quandoque, quae ordinariis viribus rerum naturalium adscribi nequeunt. Mirum &rarum est quod scribit Ruëus: Dominam Heverensem è Luxenburgorum familiâ duos habere haereditarios Adamantes, qui alios crebro producant, ut eos qui statis temporibus intuetur, congenerem sibi prolem eniti palam judicet. Quod si verum, magnum argumentum praebet, seminarias facultates lapidibus inesse, quibus propagantur &sibi similes producunt. Sed haec sibi relata ait à Dominâ fide dignâ, non verò propriis oculis vidisse. Pseudoadamantum ex Bohemiâ &aliis locis, non politorum sed erudorum, mihi aliquot sunt specimina, nucis juglandis magnitudine, ovalis ut plurimum figurae, silices albos externe repraesentantes, ubi franguntur perspicui &clari. Sunt &politorum quidam veri, colore magis aqueo &limpido. PSEUDOADAMANTEM è fluvio Amazonum mecum communicavit Vir Clariss. Johan. de Laet. Lapillus est candidus, perspicuus, rudis, durus, scrupuli pondere, quadratus, alterâ parte concavus aliquantum &inaequalis, de quo ipse in libello de gemmis &lapidibus ita disserit: Ad Pseudoadamantum classem etiam referenda est Adamantum illa species, quae copiose &variâ mole reperitur in quibusdam regionibus ad flumen Amazonum sitis, qui ferè globosi sunt, licet non exactè sphaerici, nunquam autem angulati, ut verus Adamas, sunt autem teneriores ad instar Crystalli, &formati in tabulas aut alias formas, politique nitent quidem, sed semper in se habent aliquid lactei, ita ut facile à caeteris dignosci possint.