Latin
HHIDXI
Oronce Finé, Protomathesis 242
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim diagonius, per superius allegatam 34 primi elementorum Euclidis, ipsum parallelogrammum Rhomboi des appellatum bifariam dirimit, suntque anguli oppositi ęquales, atque latera ex opposito constituta, per eandem 34 primi. Erut itaque in huiusmodi pallelogrammis duo oxygonia uel amblygonia &scalena triangula inuicem aequalia. Quare si alterutrius perpendicularem in ipsam diagonium incidentem, per octauum numerum deciminoni capitis inuestigaueris, &per eam multiplicaueris occurrentem diagonium: consurget area eiusdem Rhomboidis. Idem etiam habebis, si per 21 caput, alterutrius trianguli supputaueris aream, &eam duplaueris. Offeratur exempli causa parallelogrammum rhomboides FGHI, cuius quodlibet longiorum laterum perticarum sit 17, sin gula uerò breuiora latera 10 perticarum, altera autem diagonius, utpote, GI perticarum sit 21. Inuenienda igitur est perpendicularis FK, aut HL, iuxta nuper allegatum numerum: ea autem experietur esse 8 perticarum. Duc igitur 21 per S, consurgent 168: totidem perticarum est area ipsius oblati rhomboidis FGHI. Aut si uelis, per doctrinam 21 capitis, area trianguli IFG, uel GHI offendetur esse perticarum 84: haec autem bis sumpta, fa cit rursum 168. Hic porrò modus mihi uidetur breuissimus, multoque facilior eo, qui iubet uti perpendiculari, tam rhombo, quàm rhomboidi, imò &ad omne quadram gulum metiendum (ut infra uidere licebit) indifferenter adcommodus. De reliquis quadrangulis, irregularium laterum &angulorum, quae trapeZia nominantur. Caput. XXIII.