Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 71
Unproofread scanNot analysed yet
Angulus igitur bc f, angulo fb c/ est aequalis: &latus propterea b f, lateri fe/responden ter aequale, per sextam primi elementorum. Rursum quoniam latus bc, lateri Cdy est aequale, &c fvtrique commune: Bina ergo late ra b c/ &c fy trianguli bc f, binis la teribus fe/ &cd/ trianguli fod, sunt aequalia alterum alteri, &aequos inuicem continent angulos, per constructionem. Basis igitur b f, basi fd, per quartam ipsius primi elementorum est aequalis: atque reliquus angulus cb f, reliquo fde/ aequalis. Angulus porrò cb f, dimidium est anguli a be: &fdcigitur angulus, dimidium est ipsius anguli Cde. quae enim aequalia sunt, eiusdem vel aequalium sunt dimidium, per septimae communis sententiae conuersionem. Reliquus igitur angulus fde, eiusdem anguli cde/ est dimidium: &proinde ipsi angulo Cd fraequalis. Haud dissimiliter e f, ipsi fc/ aequalis: &reliquae demum lineae rectae, ex eodem puncto fy in singulos heptagoni angulos incidentes, tum inuicem, tum ipsis b fyfc &d fycoaequari demonstrabuntur. ICentro igitur f, ad interuallum autem fb, alteriusve cuiusuis aequalium linearum ex eodem puncto fregredientium, circulus describatur a b ede, per tertium postulatum. Transibit ergo ipsius circuli circunferentia per singulos ipsius dati heptagoni angulos: tangetque propterea, vnunquenque eiusdem heptagoni angulum. Circa datum igitur heptagonum aequilaterum &aequiangulum, circulus ipse a b Cd e /descriptus est, per quartam ipsius quarti elementorum diffinitionem. Quod tandem faciendum susceperamus. ¶Non aliter circa datum aliud quoduis poligonum aequilaterum &aequiangulum, circulus ipse describetur. Q& Libri de absoluta multangularum ®ularium figurarum descriptione, FINIS. Virescit vulnere Virtus. go Orontij Finęi Delphinatis, REGII MATHEMATICArum Lutetiae professoris: De inuenienda longitudinis duorum quorumcunque locorum differentia, etiam dato quouis tempore, aliter quàm per Lunares eclipses, Liber singularis. VO SVNTA QVIBVS VNIJuersa Geographicae artis pendere videtur institutio: &quae vnicuique Geographo non vtilissima tantummodò, sed in primis sunt valde necessaria.