Latin
Problema 8
Oronce Finé, Quadratura circuli 73
Unproofread scanNot analysed yet
Primum est, iongitudinalis oblatorum quoruncunque locorum differentia: quae in ipso supputatur Aequatore; ac inter ipsorum locorum Meridianos. Alterum est differentia latitudinis comprehenditur quae sub eorundem locorum clauditur parallelis: &in ipso numeratur Meridiano. Harum nanque differentiarum adminiculo, locorum positiones situsve deprehenduntur, &in rotunda vel plana superficie respondenter designantur: eorundemque locorum distantiae, seu viatoriae &directae colliguntur elongationes. Ipsa porrò latitudinalis datorum quoruncunque locorum differentia, singulo die artificiali, Sole sub Meridiano lucente circulo, per illius declinationem, &contingentem hora meridiana sublimitatem: vel noctu per aliquam fixarum stellarum, quae oriatur &occidat, aut quae perpetuò super Horizontem exaltetur, indifferenter colligitur Quemadmodum libro quinto nostrę Cosmographiae seu Mundanae Sphęrę tradidimus, &lissimis declarauimus exemplis. Qualiter autem longitudinalis eorundem locorum differentia, fidissima deprehendi possit inspectione, vnicam viam prisci nobis reliquere Geographi, quam omnes hactenus sunt insequuti: per Lunarium sci licet defectionum obseruationes. Cum enim Luna eodem momento Fj. temporis vniuerso deficiat Orbi: per diuersas ipsius temporis supputationes, pro Meridianorum varietate contingentes, ipsorum Meridianorum elicitur diuersitas, hoc est, longitudinalis vnius ab altero differentia. Veluti praefato libro quinto Sphaerae nostrae, clarissimè descripsimus: vbi per vulgarem aut solidam vel armillarem Sphaeram, ipsam longitudinalem locorum differentiam (coadiuuante positionis angulo) simul colligere docuimus. Quanquam porrò eiuscemodi obseruandi ratio per Lunares eclipses, facillima sit atque certa: rarò tamen &non liberè, aut statuto tempore, ea frui vel vti permittitur.