Latin
634 to 641
Otto Morena, Historia Frederici I 634-641
Not analysed yet
Et ipso eodem die, cum imperator inclitus cum suo dumtaxat Teutonicorum exercitu et Boemicorum prope locum, qui dicitur Cerrum, foret hospitatus, Mediolanenses ad lantegravum et ducem Boemie ac palatinum comitem fratrem imperatoris legatos mittunt, denuntiantes Mediolani consules velle cum ipsis principibus colloquium habere. Et sic utrinque fide data invicem, consules Mediolanenses nihil molesti metuentes ,dum ad prefatos principes veniunt, milites cancellarii colloquii statuti et fidei date ignari consulibus occurrentes, prope monasterium de Bagnolo eos ceperunt. Milites autem Mediolani putantes consules suos proditos fore, post milites cancellarii pro consulibus suis recuperandis velociter currunt ; preliumque inter eos inceptum est. Quibus sic dimicantibus predicti lantegravus et dux Boemie ac palatinus comes de Reno audientes consules esse captos, quibus fidem tribuerant, non modice indignati cancellarium huius rei ignarum, qui adhuc erat in castris, interficere proposuerunt. Quod cancellarius audiens ad imperatorem subito proficiscitur, que gesta fuerunt ipsi aperiens, et se inscio consules a suis militibus captos fuisse asseverat. Imperator itaque predictis principibus imperat, ne quid molesti contra canzellarium presumant, et cum suis et ducis Frederici de Rotemburgo aliorumque principum militibus ad prelium currit, duce Boemie ac lantegravo propter iram et indignationem imperatorem non sequentibus. Cum prope prelium venisset imperator, precepit duci de Rotemburgo, ut a monte parte vie per campum cum suis curreret ac hostes a latere invaderet; et quibusdam aliis principibus precepit, ut ab alio latere per campos cum vexillis currerent, hostes aggressuri; ipse vero per viam, in qua bellum fiebat fortissimum, prope locum, ubi dicitur ad cassinam Guazine de Alliate, cum suis hostes invadere disposuit. Quibus omnibus sic secutis, ut statuerat, Mediolanenses ex traverso ab utroque latere videntes properare Teutonicos et se non posse ipsis resistere cognoscentes, quia maxima pars militum ac peditum Mediolani detinebatur intra portas a consulibus et ab aliis sapientibus civitatis, quod exire non dimittebantur, versus civitatem fugiunt.