Latin
642 to 652
Otto Morena, Historia Frederici I 642-652
Not analysed yet
Imperator autem cum aliis ipsos acriter insequitur usque ad pontem fossati et ex eis octuaginta milites et ducentos sexaginta sex pedites cepit; quos omnes postea in carcerem Laude detruxit. Plerosque etiam milites ac pedites cum gladio tum inter fossata precipitando interfecit. Et supra pontem fossati dum acriter imperator inter hostes preliaretur, equus eius ibi confoditur et ipse aliquautulum vulneratus est. Tandem tamen Mediolanenses intra portas se recipiunt et magna pars ipsorum in ecclesiam sancti. . . . confugiunt, non valentes accedere ad pontem; et in ipsa ecclesia, tum quia fere nox erat, tum etiam quia non poterant expugnari nisi per ostium ecclesie, viriliter se defendentes illesi permanserunt. Imperator igitur cum suis militibus ad castra cum ingenti gaudio revertitur; et sequenti die Mercurii prope Sanctum Donatum castrametatus est, segetes Mediolanensium quotidie devastans. Deinde proximo die sabbati prelio commisso inter Teutonicos et Mediolanenses ante portam Mediolani tres milites Mediolani interfecti sunt, scilicet Cazaguerra de Sorexina et filius Guarnerii Grassi et quidam alius. Sequenti vero die Lune imperator in broilo non multum longe a fossato Mediolani a porta Ticinensi usque ad portam Arienzam castra collocari precepit. Deinde in unoquoque die Mediolanensium segetes depopulans civitatem circuibat; et si quos de Mediolanensibus, qui pro lignis accipiendis exibant civitatem, capere poterat, manum cuique ipsorum detruncari precipiebat, ut eos terreret, tam pauperes quam divites, ne civitatem egrederentur. Et sic quasi omnes Mediolanensium segetes et vineas arboresque devastavit et fere omnem vivendi spem eis abstulit. Et Papiam postea reversus est. Peritissimus ibi imperator considerans se plenarie non posse nocere Mediolanensibus, quin a Placentia et Brixia mercatum victualium haberent, si Papie moraretur, statuit Laude yemare cum Beatrice coniuge sua et cum filio ducis Guelfi et cum duce Frederico de Rotemburgo consobrino suo et cum comite Redulfo de Lindo et episcopo Pavinbergi et cum aliis paucis principibus.