Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.135-1.180
Ovid, Fasti 1.135-180
Not analysed yet
omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontis,
e quibus haec populum spectat, at illa larem;
utque sedens primi vester prope limina tecti
ianitor egressus introitusque videt,
sic ego perspicio caelestis ianitor aulae
Eoas partes Hesperiasque simul.
ora vides Hecates in tres vertentia partes,
servet ut in ternas compita secta vias;
et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam,
cernere non moto corpore bina licet.’
dixerat et voltu, si plura requirere vellem,
difficilem mihi se non fore fassus erat.
sumpsi animum gratesque deo non territus egi
verbaque sum spectans pauca locutus humum!
‘dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
qui melius per ver incipiendus erat?
omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas,
et nova de gravido palmite gemma tumet,
et modo formatis operitur frondibus arbor,
prodit et in summum seminis herba solum,
et tepidum volucres concentibus aera mulcent,
ludit et in pratis luxuriatque pecus,
tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo
et luteum celsa sub trabe figit opus:
tum patitur cultus ager et renovatur aratro.
haec anni novitas iure vocanda fuit.’
quaesieram multis: non multis ille moratus
contulit in versus sic sua verba duos:
‘bruma novi prima est veterisque novissima solis:
principium capiunt Phoebus et annus idem.’
post ea mirabar, cur non sine litibus esset
prima dies. causam percipe Ianus ait.
‘tempora commisi nascentia rebus agendis,
totus ab auspicio ne foret annus iners,
quisque suas artes ob idem delibat agendo
nec plus quam solitum testificatur opus.’
mox ego, ‘cur, quamvis aliorum numina placem,
Iane, tibi primum tura merumque fero?’
‘ut possis aditum per me, qui limina servo,
ad quoscumque voles’ inquit habere deos.
‘at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis,
et damus alternas accipimusque preces?’
tum deus incumbens baculo, quem dextra gerebat,
omina principiis inquit ‘inesse solent,
ad primam vocem timidas advertitis aures,
et visam primum consulit augur avem.