Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.181-1.224
Ovid, Fasti 1.181-224
Not analysed yet
templa patent auresque deum, nec lingua caducas
concipit ulla preces, dictaque pondus habent.’
desierat Ianus, nec longa silentia feci,
sed tetigi verbis ultima verba meis:
quid volt palma sibi rugosaque carica dixi
et data sub niveo candida mella cado?
omen ait ‘causa est, ut res sapor ille sequatur,
et peragat coeptum dulcis ut annus iter.’
‘dulcia cur dentur, video, stipis adice causam,
pars mihi de festo ne labet ulla tuo.’
risit et o quam te fallunt tua saecula, dixit
‘qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!
vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
cuius non animo dulcia lucra forent.
tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
vix ultra, quo iam progrediatur, habet.
pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
pascebatque suas ipse senator oves;
nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
et faenum capiti supposuisse fuit.
iura dabat populis posito modo praetor aratro,
et levis argenti lammina crimen erat.
at postquam fortuna loci caput extulit huius,
et tetigit summos vertice Roma deos,
creverunt et opes et opum furiosa cupido,
et, cum possideant plurima, plura petunt,
quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,
in pretio pretium nunc est: dat census honores,
census amicitias: pauper ubique iacet,
tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,
curque iuvent vestras
aera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,
victaque concessit prisca moneta novae,
nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
aurea: maiestas convenit ista deo.