Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.271-1.316
Ovid, Fasti 1.271-316
Not analysed yet
ante tamen madidis subieci sulphura venis,
clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
quae fuerat, tuto reddita forma loco est.
ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:
haec adolet flammis cum strue farra suis.’
at cur pace lates motisque recluderis armis?
nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:
‘ut populo reditus pateant ad bella profecto,
tota patet dempta ianua nostra sera.
pace fores obdo, ne qua discedere possit;
Caesareoque diu numine elusus ero.’
dixit et attollens oculos diversa videntes
aspexit toto quicquid in orbe fuit.
pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi,
tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
neve suum, praesta, deserat auctor opus.
quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
sacravere patres hac duo templa die.
accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
insula, dividua quam premit amnis aqua.
Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque
iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,
dicere? promissi pars fuit ista mei.
felices animae, quibus haec cognoscere primis
inque domus superas scandere cura fuit!
credibile est illos pariter vitiisque locisque
altius humanis exeruisse caput.
non Venus et vinum sublimia pectora fregit
officiumque fori militiaeve labor;
nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
magnarumque fames sollicitavit opum.
admovere oculis distantia sidera nostris
aetheraque ingenio supposuere suo.
sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus,
summaque Peliacus sidera tangat apex.
nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis
ponemusque suos ad vaga signa dies.
Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis,
sparsaque caelesti rore madebit humus,
octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praeceps
occiduas ille subibit aquas.
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris
signa dabunt imbres exoriente Lyra.