Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 1.317-1.360
Ovid, Fasti 1.317-360
Not analysed yet
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
Ianus Agonali luce piandus erit.
nominis esse potest succinctus causa minister,
hostia caelitibus quo feriente cadit,
qui calido strictos tincturus sanguine cultros
semper agone, rogat, nec nisi iussus agit.
pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
nomen Agonalem credit habere diem.
pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,
una sit ut proprio littera dempta loco.
an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
a pecoris lux est ipsa notata metu?
fas etiam fieri solitis aetate priorum
nomina de ludis Graeca tulisse diem.
et pecus antiquus dicebat agonia sermo;
veraque iudicio est ultima causa meo.
utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum
numina lanigerae coniuge debet ovis.
victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur;
hostibus a domitis hostia nomen habet,
ante, deos homini quod conciliare valeret,
far erat et puri lucida mica salis,
nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
acta per aequoreas hospita navis aquas,
tura nec Euphrates nec miserat India costum,
nec fuerant rubri cognita fila croci.
ara dabat fumos herbis contenta Sabinis
et non exiguo laurus adusta sono.
si quis erat, factis prati de flore coronis
qui posset violas addere, dives erat.
hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
in sacris nullum culter habebat opus.
prima Ceres avidae gavisa est sanguine porcae
ulta suas merita caede nocentis opes;
nam sata vere novo teneris lactentia sulcis
eruta saetigerae comperit ore suis.
sus dederat poenas: exemplo territus huius
palmite debueras abstinuisse, caper.
quem spectans aliquis dentes in vite prementem
talia non tacito dicta dolore dedit:
‘rode, caper, vitem! tamen hinc, cum stabis ad aram,
in tua quod spargi cornua possit, erit.’
verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis
spargitur adfuso cornua, Bacche, mero.