Latin · ~8 min · Elegiac couplet
Lines 1.361-1.414
Ovid, Fasti 1.361-414
Not analysed yet
culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas
viderat inceptos destituisse favos.
caerula quem genetrix aegre solata dolentem
addidit haec dictis ultima verba suis:
‘siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
quoque modo repares quae periere, dabit,
decipiat ne te versis tamen ille figuris,
impediant geminas vincula firma manus.’
pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno
alligat aequorei brachia capta senis,
ille sua faciem transformis adulterat arte:
mox domitus vinclis in sua membra redit,
oraque caerulea tollens rorantia barba,
qua dixit ‘repares arte, requiris, apes?
obrue mactati corpus tellure iuvenci:
quod petis a nobis, obrutus ille dabit.’
iussa facit pastor: fervent examina putri
de bove: mille animas una necata dedit,
poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
quas pia dis ruris ferre solebat anus.
quid tuti superest, animam cum ponat in aris
lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
ne detur celeri victima tarda deo.
quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,
nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit,
exta canum vidi Triviae libare Sapaeos,
et quicumque tuas accolit, Haeme, nives,
caeditur et rigido custodi ruris asellus;
causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
tertia quae solito tempore bruma refert.
di quoque cultores in idem venere Lyaei,
et quicumque iocis non alienus erat,
Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus,
quaeque colunt amnes solaque rura deae.
venerat et senior pando Silenus asello,
quique ruber pavidas inguine terret aves,
dulcia qui dignum nemus in convivia nacti
gramine vestitis accubuere toris, vina
vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,
miscendas parce rivus agebat aquas.
Naides effusis aliae sine pectinis usu,
pars aderant positis arte manuque comis:
illa super suras tunicam collecta ministrat,
altera dissuto pectus aperta sinu:
exserit haec humerum, vestem trahit illa per herbas,
impediunt teneros vincula nulla pedes,
hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,
pars tibi, qui pinu tempora nexa geris,
te quoque, inextinctae Silene libidinis, urunt:
nequitia est, quae te non sinit esse senem.