Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.230-2.276
Ovid, Fasti 2.230-276
Not analysed yet
quidve, quod in misero tempore restet, habent?
sicut aper longe silvis Laurentibus actus
fulmineo celeres dissipat ore canes,
mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti
volneraque alterna dantque feruntque manu.
una dies Fabios ad bellum miserat omnes:
ad bellum missos perdidit una dies.
ut tamen Herculeae superessent semina gentis,
credibile est ipsos consuluisse deos;
nam puer impubes et adhuc non utilis armis
unus de Fabia gente relictus erat,
scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,
cui res cunctando restituenda foret.
Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis
et medius Crater inter utrumque iacet.
Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti,
quae tibi cur tria sint tam sociata, canam,
forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat
(non faciet longas fabula nostra moras):
i, mea dixit ‘avis, ne quid pia sacra moretur,
et tenuem vivis fontibus adfer aquam.’
corvus inauratum pedibus cratera recurvis
tollit et aerium pervolat altus iter.
stabat adhuc duris ficus densissima pomis:
temptat eam rostro; non erat apta legi.
inmemor imperii sedisse sub arbore fertur,
dum fierent tarda dulcia poma mora.
iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum
ad dominumque redit Actaque verba refert:
‘hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum:
hic tenuit fontes officiumque meum.’
addis ait culpae mendacia, Phoebus ‘et audes
fatidicum verbis fallere velle deum?
at tibi, dum lacteus haerebit in arbore ficus,
de nullo gelidae fonte bibentur aquae,’
dixit, et antiqui monumenta perennia facti,
Anguis, Avis, Crater sidera iuncta micant.
Tertia post Idus nudos aurora Lupercos
aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.
dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,
attigerint Lati as unde petita domos.
Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur
Arcades: Arcadiis plurimus ille iugis,
testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae,
quique citis Ladon in mare currit aquis,
cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini,
altaque Cyllene1 Parrhasiaeque nives.