Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 2.277-2.320
Ovid, Fasti 2.277-320
Not analysed yet
Pan erat armenti, Pan illic numen equarum;
munus ob incolumes ille ferebat oves.
transtulit Evander silvestria numina secum;
hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.
inde deum colimus, devectaque sacra Pelasgis
flamen adhuc prisco more Dialis obit. 1
cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)
nuda ferant posita corpora veste, rogas?
ipse deus velox discurrere gaudet in altis
montibus et subitas concipit ipse fugas;
ipse deus nudus nudos iubet ire ministros,
nec satis ad cursus commoda vestis erat.
ante Iovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et luna gens prior illa fuit.
vita feris similis, nullos agitata per usus:
artis adhuc expers et rude volgus erat.
pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas,
nectar erat palmis hausta duabus aqua.
nullus anhelabat sub adunco vomere taurus,
nulla sub imperio terra colentis erat:
nullus adhuc erat usus equi, se quisque ferebat:
ibat ovis lana corpus amicta sua.
sub Iove durabant et corpora nuda gerebant
docta graves imbres et tolerare Notos.
nunc quoque detecti referunt monumenta vetusti
moris et antiquas testificantur opes.
sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,
traditur antiqui fabula plena ioci.
forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat:
vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
vidit et incaluit, montana que numina, dixit
nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.
ibat odoratis humeros perfusa capillis
Maeonis aurato conspicienda sinu:
aurea pellebant tepidos umbracula soles,
quae tamen Herculeae sustinuere manus,
iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat,
Hesperos et fusco roscidus ibat equo.
antra subit tofis laqueata et pumice vivo;
garrulus in primo limine rivus erat.
dumque parant epulas potandaque vina ministri,
cultibus Alciden instruit illa suis.
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas,
dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.