Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.183-3.228
Ovid, Fasti 3.183-228
Not analysed yet
quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,
aspice de canna straminibusque domum.
in stipula placidi capiebat munera somni,
et tamen ex illo venit in astra toro.
iamque loco maius nomen Romanus habebat,
nec coniunx illi nec socer ullus erat.
spernebant generos inopes vicinia dives,
et male credebar sanguinis auctor ego.
in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
iugeraque inculti pauca tenere soli.
cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,
atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;
extremis dantur connubia gentibus: at quae
Romano vellet nubere, nulla fuit.
indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:
tolle preces,’ dixi quod petis arma dabunt.
festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet
illo facta die, dum sua sacra canes.
intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
tum primum generis intulit arma socer,
iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
tractaque erant longa bella propinqua mora:
conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,
quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
‘o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus)
non ultra lente possumus esse piae.
stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi,
eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet,
quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae:
consilium vobis forte piumque dabo.’
consilium dederat: parent crinesque resolvunt
maestaque funerea corpora veste tegunt.
iam steterant acies ferro mortique paratae,
iam lituus pugnae signa daturus erat:
cum raptae veniunt inter patresque virosque,
inque sinu natos, pignora cara, tenent,
ut medium campi passis tetigere capillis,
in terram posito procubuere genu,
et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
tendebant ad avos bracchia parva suos:
qui poterat clamabat avum tum denique visum,
et qui vix poterat posse coactus erat.
tela viris animique cadunt, gladiisque remotis
dant soceri generis accipiuntque manus,
laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
fert avus: hic scuti dulcior usus erat.