Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.229-3.272
Ovid, Fasti 3.229-272
Not analysed yet
inde diem, quae prima, meas celebrare Kalendas
Oebaliae matres non leve munus habent,
aut quia committi strictis mucronibus ausae
finierant lacrimis Martia bella suis;
vel quod erat de me feliciter Ilia mater,
rite colunt matres sacra diemque meum.
quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,
et pereunt lapsae sole tepente nives,
arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
uvidaque in tenero palmite gemma tumet,
quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,
fertilis occultas invenit herba vias?
nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
nunc avis in ramo tecta laremque parat:
tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,
quarum militiam votaque partus habet.
adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,
qui nunc Esquilias nomina collis habet,
illic a nuribus Iunoni templa Latinis
hac sunt, si memini, publica facta die.
quid moror et variis onero tua pectora causis?
eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.
mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:
haec nos praecipue tam pia causa decet.’
ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
haec dea: de tenero cingite flore caput:
dicite tu nobis lucem, Lucina, dedisti:
dicite tu voto parturientis ades.
si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,
ut solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martis
arma ferant Salii Mamuriumque canant?
nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
vallis Aricinae silva praecinctus opaca
est lacus, antiqua religione sacer.
hic latet Hippolytus loris direptus equorum,
unde nemus nullis illud aditur equis.
licia dependent longas velantia saepes,
et posita est meritae multa tabella deae.
saepe potens voti, frontem redimita coronis,
femina lucentes portat ab urbe faces.
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
et perit exemplo postmodo quisque suo.