Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 3.505-3.549
Ovid, Fasti 3.505-549
Not analysed yet
illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.
ei mihi, pro caelo qualia dona fero!’
dixerat: audibat iamdudum verba querentis
Liber, ut a tergo forte secutus erat.
occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat
et pariter caeli summa petamus! ait:
‘tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,
nam tibi mutatae Libera nomen erit;
sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,
Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.’
dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:
aurea per stellas nunc micat illa novem.
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,
purpureum rapido qui vehit axe diem,
altera gramineo spectabis Equirria Campo,
quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
Caelius accipiet pulverulentus equos.
Idibus est Annae festum geniale Perennae
non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas
potat, et accumbit cum pare quisque sua.
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
sunt quibus e ramis frondea facta casa est,
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
desuper extentas imposuere togas.
sole tamen vinoque calent annosque precantur,
quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
invenies illic, qui Nestoris ebibat annos,
quae sit per calices facta Sibylla suos.
illic et cantant, quicquid didicere theatris,
et iactant faciles ad sua verba manus
et ducunt posito duras cratere choreas,
cultaque diffusis saltat amica comis,
cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
et fortunatos obvia turba vocat.
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
fabula proposito nulla tegenda meo.
arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
arserat exstructis in sua fata rogis;
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
“praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.