Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.783-4.828
Ovid, Fasti 4.783-828
Not analysed yet
expositus mos est: moris mihi restat origo:
turba facit dubium coeptaque nostra tenet.
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis
excoquit: idcirco cum duce purgat ovis.
an, quia cunctarum contraria semina rerum
sunt duo discordes, ignis et unda, dei,
iunxerunt elementa patres aptumque putarunt
ignibus et sparsa tangere corpus aqua?
an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,
his nova fit coniunx, haec duo magna putant?
vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri
credant et nimias Deucalionis aquas.
pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,
scintillam subito prosiluisse ferunt;
prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:
hoc argumentum flamma Parilis habet?
an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,
innocuum victo cui dedit ignis iter?
num tamen est vero propius, cum condita Roma est,
transferri iussos in nova tecta Lares
mutantesque domum tectis agrestibus ignem
et cessaturae supposuisse casae,
per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?
quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.
Ipse locus causas vati facit, urbis origo
venit, ades factis, magne Quirine, tuis!
iam luerat poenas frater Numitoris, et omne
pastorum gemino sub duce volgus erat.
contrahere agrestes et moenia ponere utrique
convenit: ambigitur, moenia ponat uter.
nil opus est dixit certamine Romulus ‘ullo:
magna fides avium est, experiamur aves.’
res placet, alter adit nemorosi saxa Palati,
alter Aventinum mane cacumen init.
sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto
statur, et arbitrium Romulus urbis habet,
apta dies legitur, qua moenia signet aratro.
sacra Palis suberant: inde movetur opus.
fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima
et de vicino terra petita solo.
fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,
et novus accenso fungitur igne focus.
inde premens stivam designat moenia sulco;
alba iugum niveo cum bove vacca tulit,
vox fuit haec regis: ‘condenti, Iuppiter, urbem
et genitor Mavors Vestaque mater, ades;