Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.829-4.876
Ovid, Fasti 4.829-876
Not analysed yet
quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti.
auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.
longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,
sitque sub hac oriens occiduusque dies.’
ille precabatur, tonitru dedit omina laevo
Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
augurio laeti iaciunt fundamina cives,
et novus exiguo tempore murus erat.
hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,
sint, que Celer, curae dixerat ‘ista tuae,
neve quis aut muros aut factam vomere fossam
transeat: audentem talia dede neci.’
quod Remus ignorans humiles contemnere muros
coepit et his populus dicere tutus erit?
nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
ille premit duram sanguinulentus humum.
haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
devorat et clausum pectore volnus habet,
flere palam non volt exemplaque fortia servat,
sic que meos muros transeat hostis ait.
dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
sustinet, et pietas dissimulata patet;
osculaque adplicuit posito suprema feretro
atque ait invito frater adempte, vale!
arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
Faustulus et maestas Acca soluta comas.
tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
ultima plorato subdita flamma rogo est.
urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
victorem terris impositura pedem,
cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
saepe etiam pluris nominis huius habe;
et quotiens steteris domito sublimis in orbe,
omnia sint numeris inferiora tuis.
Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;
una tamen media est inter utramque dies.
numina volgares Veneris celebrate puellae:
multa professarum quaestibus apta Venus,
poscite ture dato formam populique favorem,
poscite blanditias dignaque verba ioco,
cumque sua dominae date grata sisymbria myrto
tectaque composita iuncea vincla rosa.
templa frequentari Collinae proxima portae
nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;
utque Syracusas Arethusidas abstulit armis
Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,
carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,
inque suae stirpis maluit urbe coli.