Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 4.877-4.920
Ovid, Fasti 4.877-920
Not analysed yet
cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,
quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?
Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,
bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.
clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis
et vel equo magnus vel pede maior erat;
quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat
partibus, haec contra dux ita Tuscus ait:
‘stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor
armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.
qui petis auxilium, non grandia divide mecum
praemia, de lacubus proxima musta tuis.
nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.
quam velit Aeneas ista negata mihi!’
adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,
induit Aeneas alloquiturque Iovem:
‘hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:
Iuppiter, e Latio palmite musta feres!’
vota valent meliora, cadit Mezentius ingens
atque indignanti pectore plangit humum,
venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:
redduntur merito debita vina Iovi.
dicta dies hinc est Vinalia: Iuppiter illam
vindicat et festis gaudet inesse suis,
Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,
in medio cursu tempora veris erunt,
et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,
signaque dant imbres, exoriturque Canis.
hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,
obstitit in media candida turba via.
flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,
exta canis flammis, exta daturus ovis.
protinus accessi, ritus ne nescius essem:
edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:
‘aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,
et tremat in summa leve cacumen humo.
tu sata sideribus caeli nutrita secundis
crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.
vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,
maestus in amissis illa colonus habet,
nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,
nec sic marmoreo pallet adusta gelu,
quantum, si culmos Titan incalfacit udos:
tunc locus est irae, diva timenda, tuae.