Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.523-6.568
Ovid, Fasti 6.523-568
Not analysed yet
quid petis hinc (cognorat enim) ‘matertera Bacchi?
an numen, quod me, te quoque vexat?’ ait.
illa docet partim, partim praesentia nati
continet, et furiis in scelus isse pudet,
rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,
estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.
hospita Carmentis fidos intrasse penates
diceris et longam deposuisse famem;
liba sua properata manu Tegeaca sacerdos
traditur in subito cocta dedisse foco.
nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam:
rustica sedulitas gratior arte fuit.
nunc, ait ‘o vates, venientia fata resigna,
qua licet, hospitiis hoc, precor, adde meis.’
parva mora est, caelum vates ac numina sumit
fitque sui toto pectore plena dei;
vix illam subito posses cognoscere, tanto
sanctior et tanto, quam modo, maior erat.
laeta canam, gaude, defuncta laboribus Ino,
dixit ‘et huic populo prospera semper ades.
numen eris pelagi, natum quoque pontus habebit.
in vestris aliud sumite nomen aquis:
Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;
in portus nato ius erit omne tuo,
quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.
ite, precor, nostris aequus uterque locis!’
annuerat, promissa fides, posuere labores,
nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.
cur vetet ancillas accedere, quaeritis? odit,
principiumque odii, si sinat illa, canam,
una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum
saepe sub amplexus coniugis ire tui.
improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa
comperit agricolis semina tosta dari.
ipsa quidem fecisse negat, sed fama recepit.
hoc est, cur odio sit sibi serva manus,
non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:
ipsa parum felix visa fuisse parens,
alterius prolem melius mandabitis illi:
utilior Baccho quam fuit ipsa suis.
hanc tibi, quo properas? memorant dixisse, Rutili,
luce mea Marso consul ab hoste cades.
exitus accessit verbis, numenque Toleni
purpureum mixtis sanguine fluxit aquis,
proximus annus erat: Pallantide caesus eadem
Didius hostiles ingeminavit opes.