Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Lines 6.569-6.613
Ovid, Fasti 6.569-613
Not analysed yet
Lux eadem, Fortuna, tua est auctorque locusque;
sed superiniectis quis latet iste togis?
Servius est, hoc constat enim, sed causa latendi
discrepat et dubium me quoque mentis habet,
dum dea furtivos timide profitetur amores,
caelestemque homini concubuisse pudet
(arsit enim magno correpta cupidine regis
caecaque in hoc uno non fuit illa viro),
nocte domum parva solita est intrare fenestra;
unde Fenestellae nomina porta tenet,
nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,
oraque sunt multa regia tecta toga.
an magis est verum post Tulli funera plebem
confusam placidi morte fuisse ducis,
nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,
donec eum positis occuluere togis?
tertia causa mihi spatio maiore canenda est,
nos tamen adductos intus agemus equos.
Tullia coniugio sceleris mercede parato
his solita est dictis extimulare virum:
‘quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis
meque tui fratris, si pia vita placet?
vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,
si nullum ausuri maius eramus opus.
et caput et regnum facio dictale parentis:
si vir es, i, dictas exige dotis opes.
regia res scelus est. socero cape regna necato,
et nostras patrio sanguine tingue manus.’
talibus instinctus solio privatus in alto
sederat: attonitum volgus ad arma ruit.
hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:
sceptra gener socero rapta Superbus habet.
ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus
concidit in dura sanguinulentus humo,
filia carpento patrios initura penates
ibat per medias alta feroxque vias.
corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis
restitit, hunc tali corripit illa sono:
‘vadis, an expectas pretium pietatis amarum?
duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.’
certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa
vicus, et aeterna res ea pressa nota.
post tamen hoc ausa est templum, monumenta parentis,
tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar,
signum erat in solio residens sub imagine Tulli;