Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.133-2.1.176
Ovid, Tristia 2.1.133-176
Not analysed yet
tristibus invectus verbis—ita principe dignum—
ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
attamen in poenae nomine lene fuit;
quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
privaque fortunae sunt ibi verba meae.
nulla quidem sano gravior mentisque potenti
poena est, quam tanto displicuisse viro;
sed solet interdum fieri placabile numen:
nube solet pulsa candidus ire dies.
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
ipse licet sperare vetes, sperabimus usque ;
hoc unum fieri te prohibente potest,
spes mihi magna subit, eum te, mitissime princeps,
spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
ac veluti ventis agitantibus aera non est
aequalis rabies continuusque furor,
sed modo subsidunt intermissique silescunt,
vimque putes illos deposuisse suam:
sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
et spem placandi dantque negantque tui.
per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque
tempora, Romanum si modo nomen amant,
per patriam, quae te tuta et secura parente est,
cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
sic tibi, quem semper factis animoque mereris,
reddatur gratae debitus urbis amor;
Livia sic tecum sociales compleat annos,
quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
quae si non esset, caelebs te vita deceret,
nullaque, cui posses esse maritus, erat;
sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim
imperium regat hoc cum seniore senex;
ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
per tua perque sui facta parentis eant;
sic adsueta tuis semper Victoria castris
nunc quoque se praestet notaque signa petat,
Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
ponat et in nitida laurea serta coma,
per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
auspicium cui das grande deosque tuos,
dimidioque tui praesens es et aspicis urbem,
dimidio procul es saevaque bella geris;