Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.177-2.1.220
Ovid, Tristia 2.1.177-220
Not analysed yet
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,
inque coronatis fulgeat altus equis,—
parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,
heu nimium misero cognita tela mihi!
parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius
olim placandi spem mihi tolle tui
non precor ut redeam, quamvis maiora petitis
credibile est magnos saepe dedisse deos;
mitius exilium si das propiusque roganti,
pars erit ex poena magna levata mea.
ultima perpetior medios eiectus in hostes,
nec quisquam patria longius exul abest,
solus ad egressus missus septemplicis Histri
Parrhasiae gelido virginis axe premor—
Ciziges et Colchi Tereteaque turba Getaeque
Danuvii mediis vix prohibentur aquis—
cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
ulterior nulli, quam mihi, terra data est.
longius hac nihil est, nisi tantum frigus
et hostes, et maris adstricto quae coit unda gelu.
hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
proxima Basternae Sauromataeque tenent.
haec est Ausonio sub iure novissima vixque
haeret in imperii margine terra tui.
unde precor supplex ut nos in tuta releges,
ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
ne timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
neve tuus possim civis ab hoste capi.
fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
Caesaribus salvis barbara vincla pati.
perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
alterius facti culpa silenda milli'.
nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera. Caesar,
quem nimio plus est indoluisse semel.
altera pars superest, qua turpi carmine factus
arguor obsceni doctor adulterii,
fas ergo est aliqua caelestia pectora falli,
et sunt notitia multa minora tua;
utque deos caelumque simul sublime tuenti
non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
effugiunt curas inferiora tuas.
scilicet imperii princeps statione relicta
imparibus legeres carmina facta modis?