Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.89-2.1.132
Ovid, Tristia 2.1.89-132
Not analysed yet
at, memini, vitamque meam moresque probabas
illo, quem dederas, praetereuntis equo.
quod si non prodest et honesti gloria nulla
redditur, at nullum crimen adeptus eram.
nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque
decem deciens inspicienda viris.
res quoque privatas statui sine crimine iudex,
deque mea fassa est pars quoque victa fide.
me miserum! potui, si non extrema nocerent,
iudicio tutus non semel esse tuo.
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
incolumem totiens una procella ratem.
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
pressere hoc fluctus oceanusque caput,
cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
cur imprudenti cognita culpa mihi?
inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
praeda fuit canibus non minus ille suis.
scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
nec veniam laeso numine casus habet,
illa nostra die, qua me malus abstulit error,
parva quidem periit, sed sine labe domus:
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
clara nec ullius nobilitate minor,
et neque divitiis nec paupertate notanda,
unde sit in neutrum conspiciendus eques.
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,
ingenio certe non latet illa meo,
quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus,
grande tamen toto nomen ab orbe fero,
turbaque doctorum Nasonem novit et audet
non fastiditis adnumerare viris.
corruit haec igitur Musis accepta, sub uno
sed non exiguo crimine lapsa domus:
atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
ematuruerit Caesaris ira, queat,
cuius in eventu poenae clementia tanta est,
venerit ut nostro lenior illa metu.
vita data est, citraque necem tua constitit ira,
o princeps parce viribus use tuis!
insuper accedunt, te non adimente, paternae,
tamquam vita parum muneris esset, opes.
nec mea decreto damnasti facta senatus,
nec mea selecto iudice iussa fuga est.