Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.221-2.1.264
Ovid, Tristia 2.1.221-264
Not analysed yet
non ea te moles Romani nominis urguet,
inque tuis umeris tam leve fertur onus,
lusibus ut possis advertere numen ineptis,
excutiasque oculis otia nostra tuis.
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
Raeticanunc praebent Thraciaque arma metum,
nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
Parthus eques timida captaque signa manu,
nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,
bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
et morum, similes quos cupis esse tuis.
nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
bellaque cum multis inrequieta geris,
mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
te numquam nostros evoluisse iocos?
at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset,
nullum legisses crimen in Arte mea.
illa quidem fateor frontis non esse severae
scripta, nec a tanto principe digna legi:
non tamen idcirco legum contraria iussis
sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
quattuor hos versus e tribus unus habet :
este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
quaeque tegis medios instita longa pedes!
nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
inque meo nullum carmine crimen erit.
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
at matrona potest alienis artibus uti, quodque
trahat, quamvis non doceatur, habet.
nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
ad delinquendum doctior esse potest.
quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
ad vitium mores instruet inde suos.
sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
facta sit unde parens Ilia, nempe leget,
sumpserit Aeneadum genetrix ubi prima, requiret,
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
posse nocere animis carminis omne genus.