Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.265-2.1.308
Ovid, Tristia 2.1.265-308
Not analysed yet
non tamen idcirco crimen liber omnis habebit :
nil prodest, quod non laedere possit idem.
igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
comparat, audaces instruit igne manus.
eripit interdum, modo dat medicina salutem,
quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
et latro et cautus praecingitur ense viator;
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
discitur innocuas ut agat facundia causas;
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
sic igitur carmen, recta si mente legatur,
constabit nulli posse nocere meum.
at quasdam vitio. quicumque hoc concipit, errat,
et nimium scriptis arrogat ille meis.
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent
nequitiae: tolli tota theatra iube!
peccandi causam multis quam saepe dederunt.
Martia cum durum sternit harena solum!
tollatur Circus! non tuta licentia Circi est.
hic sedet ignoto iuncta puella viro.
cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem
conveniat, quare porticus ulla patet .
quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
in culpam siqua est ingeniosa suam.
cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede
quam multas matres fecerit ille deus.
proxima adoranti Iunonis templa subibit,
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
sustulerit quare, quaeret, Erichthonium.
venerit in magni templum, tua munera, Martis,
stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.
Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
egerit Ionio Bosphorioque mari.
in Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros,
in Cererem Iasion, qui referatur, erit.
omnia perversae possunt corrumpere mentes;
stant tamen illa suis omnia tuta locis,
et procul a scripta solis meretricibus Arte
summovet ingenuas pagina prima manus.
quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos,
protinus huic dempti criminis ipsa rea est.
nec tamen est facinus versus evolvere mollis;
multa licet castae non facienda legant.