Latin · ~7 min · Elegiac couplet
Book 2, lines 2.1.45-2.1.88
Ovid, Tristia 2.1.45-88
Not analysed yet
divitiis etiam multos et honoribus auctos
vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,
sic victum cur se gaudeat, hostis habet,
causa mea est melior, qui nec contraria dicor
arma nec hostiles esse secutus opes.
per mare, per terras, per tertia numina iuro,
per te praesentem conspicuumque deum,
hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
qua sola potui, mente fuisse tuum.
optavi, peteres caelestia sidera tarde,
parsque fui turbae parva precantis idem,
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus
ipse quoque adiuvi publica vota meis.
quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
mille locis plenos nominis esse tui?
inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
in non credendos corpora versa modos:
invenies vestri praeconia nominis illic,
invenies animi pignora multa mei.
non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
ut maior fiat, crescere possit, habet,
fama Iovi superest :tamen hunc sua facta referri
et se materiam carminis esse iuvat,
cumque Gigantei memorantur proelia belli,
credibile est laetum laudibus esse suis.
te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
ingenio laudes uberiore canunt:
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
sic capitur minimo turis honore deus.
a! ferus et nobis crudelior omnibus hostis,
delicias legit qui tibi cumque meas,
carmina ne nostris quae te venerantia libris
iudicio possint candidiore legi.
esse sed irato quis te mihi posset amicus?
vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
cum coepit quassata domus subsidere, partes
in proclinatas omne recumbit onus,
cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
inque suo cladem pondere tracta ruunt.
ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
debuit, est vultus turba secuta tuos.