Latin · ~7 min
Lines 1.85-1.126
Ovid, XX. Acontius Cydippae 1.85-126
Not analysed yet
omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
corpore laedatur ne manus ista meo.
sed neque conpedibus nec me conpesce catenis;
servabor firmo vinctus amore tui.
cum bene se quantumque volet satiaverit ira,
ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre:
'tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
optima, non ullo causa tuente perit.
hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum,
quod de me solo nempe queraris, habes.
non meruit falli mecum quoque Delia; si non
vis mihi promissum reddere, redde deae.
adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
et vocem memori condidit aure tuam.
omina re careant! nihil est violentius illa,
cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo
sit magis in natum saeva reperta parens.
testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
ipse dedit leto cum quibus ante feras;
quaeque superba parens saxo per corpus oborto
nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
ne videar causa falsa monere mea;
dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra
ipso nubendi tempore saepe iaces.
consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
et salvam salva te cupit esse fide.
inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas,
peccatum totiens corrigat illa tuum.
parce movere feros animosae virginis arcus;
mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
servetur facies ista fruenda mihi.
serventur vultus ad nostra incendia nati,
quique subest niveo lenis in ore rubor.
hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
sic sit ut invalida te solet esse mihi.
torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
dicere nec possum, quid minus ipse velim;