Latin · ~9 min
10.1.1 to 10.1.4
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.1-4
Not analysed yet
INCIPIT LIBER DECIMVS 1 His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt diuisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Gallias, Italiam, Africam Constantius, Illiricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen contentus dignitate Augusti, Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusauit, uir egregius et praestantissimae ciuilitatis, diuitiis prouincialium ac priuatorum studens, fisci commoda non admodum adfectans dicensque melius publicas opes a priuatis haberi quam intra unum claustrum reseruari, adeo autem cultus modici, ut feriatis diebus, si amicis numerosioribus esset epulandum, priuatorum ei argentum ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis sed etiam uenerabilis Gallis fuit, praecipue quod Dioclitiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius euaserant. Obiit in Brittania Eboraci principatus anno tertio decimo atque inter diuos relatus est. 2 Galerius, uir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse sentiret, Caesares duos creauit, Maximianum, quem Orienti praefecit, et Seuerum, cui Italiam dedit. Ipse Illirico commoratus est. Verum Constantio mortuo Constantinus ex obscuriore matrimonio eius filius in Brittania creatus est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea praetoriani excitato tumultu Maxentium Herculii filium, qui haut procul ab Vrbe in uilla publica morabatur, Augustum nuncupauerunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod inuitus amiserat, Romam aduolauit e Lucania, quam sedem priuatus elegerat in agris amoenissimis consenescens, Dioclitianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille irritas habuit. Sed aduersum motum praetorianorum atque Maxentii Seuerus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu uenit obsidensque Vrbem militum suorum scelere desertus est. Auctae Maxentio opes confirmatumque imperium. Seuerus fugiens Rauennae interfectus est. 3 Herculius tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem et conuicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus est dolo composito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et prouincialium ingenti iam pauore regnabat caesis Francis atque Alamannis, captis eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum uiro nuntiauerat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus, ex ea enim nauigare ad filium praeparabat, poenas dedit iustissimo exitu, uir ad omnem asperitatem saeuitiamque procliuis, infidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers.