Latin · ~8 min
10.1.5 to 10.1.7
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.5-7
Not analysed yet
4 Per hoc tempus a Galerio Licinnius imperator est factus Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod aduersus Narseum gesserat, strenuus laboribus et officiis acceptus. Mors Galerium confestim secuta. Ita res publica tum a nouis quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino, Maxentio filiis Augustorum, Licinnio et Maximino nouis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum aduersus Maxentium ciuile commouit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo Romae aduersum nobiles omnibus exitiis saeuientem apud pontem Muluium uicit Italiaque est potitus. Maxentium suppositum ferunt arte muliebri, tenere mariti animum laborantis auspicio gratissimi partus coepti a puero. Non multo deinceps in Oriente quoque aduersus Licinnium Maximinus res nouas molitus uicinum exitium fortuita apud Tarsum morte praeuenit. 5 Constantinus tamen, uir ingens et omnia efficere nitens quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis affectans, Licinnio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror Constantia nupta Licinnio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas prouincias occupauit. 6 Varia deinceps inter eos bella et pax reconciliata ruptaque est. Postremo Licinnius nauali et terrestri proelio uictus apud Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thesalonicae priuatus occisus est. Hic Licinnius annum dominationis fere post quartum decimum, uitae proxime sexagesimum, occidit, auaritiae cupidine omnium pessimus neque alienus a luxu uenerio, asper admodum, haut mediocriter inpatiens, infestus litteris, quas per inscitiam inmodicam uirus ac pestem publicam nominabat, praecipue forensem industriam. Agraribus plane ac rusticantibus, quod ab eo genere ortus altusque erat, satis utilis; ac militiae custos ad ueterum instituta seuerissimus; spadonum et auligorum omnium uehemens domitor tineas soricesque palatii eos appellans. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus ex illa fauorabilis animi docilitate mutauit. Primum necessitudine persecutus egregium uirum et sororis filium commodem indolis iuuenem interfecit, mox uxorem, post numerosos amicos.