Latin · ~4 min
9.1.29 to 9.1.31
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.29-31
Not analysed yet
28 Dioclitianus priuatus in uilla, quae haud procul a Salonis est, praeclaro otio senuit. Qui dum ab Herculio atque Galerio ad recipiendum imperium rogaretur, tamquam pestem aliquam detestans in hunc modum respondit: «Vtinam Salonae possetis uisere olera nostris manibus instituta, profecto numquam istud temptandum iudicaretis». Vixit annos sexaginta octo, ex quis communi habitu prope nouem egit. Morte consumptus est, ut satis patuit, per formidinem uoluntariam; quippe cum a Constantino atque Licinio uocatus ad festa nuptiarum, per senectam, quominus interesse ualeret, excusauisset, rescriptis minacibus acceptis, quibus increpabatur Maxentio fauisse ac Maximino fauere, suspectans necem dedecorosam uenenum dicitur hausisse. Inusitata uirtute usus, ut solus omnium post conditum Romanum imperium ex tanto fastigio sponte ad priuatae uitae statum ciuilitatemque remearet; contigit igitur ei, quod nulli post natos hommes, ut, cum priuatus obisset, inter diuos tamen referretur. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER NONVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page