Latin · ~9 min
10.1.12 to 10.1.16
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.12-16
Not analysed yet
11 Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum ciuile commouerat, abrogatum est Vetranioni imperium; nouo inusitatoque more consensu militum deponere insigne compulsus. Romae quoque tumultus fuit Nepotiano Constantini sororis filio per gladiatoriam manum imperium uindicante, qui saeuis exordiis dignum exitum nanctus est; uicesimo enim atque octauo die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per Vrbem circumlatum est, grauissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt. 12 Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii uires ea dimicatione consumptae sunt, atque libet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est datus patrui filius Gallus. Magnentiusque diuersis proeliis uictus uim uitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo, frater quoque eius Senonis, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat. 13 Per haec tempora etiam a Constantio multis inciuilibus gestis Gallus Caesar occisus est, uir natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset. Siluanus quoque in Gallia res nouas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit. 14 Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda uastitas esset Romanumque imperium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum Galliae urbem ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia aduersum barbaros gesta sunt summotique ultra Renum Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum. 15 Neque multo post cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est interiectoque anno ad Illiricum optinendum profectus, Constantio Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum ciuile conuersus, in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii octauo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter diuos referri, uir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit, familiarum etiam locupletator neque inhonores sinens quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad seueritatem tum propensior, si suspicio imperii moueretur, mitis alias, et cuius in ciuilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.