Latin · ~9 min
10.1.8 to 10.1.11
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.8-11
Not analysed yet
7 Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque uirtutes claruerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, uerum ita ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post ciuile bellum uarie profligauit, pace his ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam collocauit. Ciuilibus artibus et studiis liberalibus deditus, affectator iusti amoris, quem omnem sibi et liberalitate et docilitate quaesiuit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens quo opulentiores eos clarioresque praestaret. 8 Multas leges rogauit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas seueras, primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium euehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum aduersus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediam in uilla publica obiit. Denuntiata mors eius etiam per crinitam stellam, qnae inusitatae magnitudinis aliquandiu fulsit, eam Greci cometem uocant. Atque inter diuos meruit referri. 9 Is successores filios tres reliquid atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo obsimilis haut multo post oppressus est factione militari et Constantio patrueli suo sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis duces interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquandiu et iustum fuit. Mox cum et ualitudine inprospera et amicis prauioribus uteretur, ad grauia uitia conuersus, cum intolerabilis prouincialibus, militi iniocundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit haut longe ab Hispaniis in castro cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo, aetatis tricesimo, per omne tempus sine graui crudelitate terribilis. 10 Diuersa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et grauia perpessus, saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi quo apud Singarum haud dubium uictoriam ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem, Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente etiam Illiricum res nouas habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem grandaeuum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illricum principem creauerunt, uirum probum et morum ueterum ac iocundae ciuilitatis, sed omnium liberalium expertem, adeo ut ne elementa quidem primarum litterarum nisi grandaeuus et iam imperator acceperit.