Latin
10.1.17 to 10.1.18
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.17-18
Not analysed yet
16 Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit uel ui oppugnauit, Assyriamque populatus castra apud Tesifontem statiua aliquamdiu habuit. Remeansque uictor, dum se inconsultus proeliis inserit, hostili manu interfectus est ad sexto kalendas Iulias, imperii anno septimo, aetatis altero et tricesimo. atque inter diuos relatus est, uir egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis adprime eruditus, Grecis doctior atque adeo ut Latina eruditione quamquam cum Greca scientia conueniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae atque amplissimae, in quibusdam philosopho proprior. In amicos liberalis sed minus diligens quantum principem decuit; fuerunt enim nonnulli qui uulnera gloriae eius inferrent. In prouinciales iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Ciuilis in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae auidus ac per ea animi plerumque inmodici, nimius religionis christianae insectator, perinde tamen ut cruore abstineret, Marco Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat. 17 Iouianus genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis prouinciae Pannoniae. Eius patri, cum liberos crebros amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris partu edendus foret, diceret Iouianum. Hic fuit insignis corpore, laetus ingenio, litterarum studiosus. Ad optinendum imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio uictus pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis mc et duobus de uiginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Claudium per Pontium Telesinum et Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis condicio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum, cum integrum fuit, mutare uoluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quaecunque memoraui, factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii ueretur, intra Orientem residens gloriae parum consuluit. Isque intergressus atque Illyricum petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, uir alias neque iners neque imprudens.