Latin · ~3 min
10.1.19 to 10.1.22
Paulus Diaconus, Historia Romana 10.1.19-22
Not analysed yet
18 Multi exanimatum opinantur nimia crudelitate, inter cenandum enim nimium epulis indulserat, alii odore cubiculi, quod ex recenti textorio calcis graue quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas graui frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, quarto decimo kal. Martias, aetatis, ut qui plurimum uel minimum tradunt, tertio et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter diuos relatus est. Nam et ciuilitate proprior et natura admodum liberalis fuit. Is status erat Romanae rei Iouiano eodem et Varroniano consulibus anno Vrbis conditae millesimo centesimo octauo decimo. Quia autem ad inclitos principes uenerandosque peruentum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reseruamus. EXPLICIT LIBER DECIMVS HISTORIAE ROMANAE Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page