Latin · ~8 min
11.1.1 to 11.1.6
Paulus Diaconus, Historia Romana 11.1.1-6
Not analysed yet
Hucusque historiam Eutropius composuit, cui tamen aliqua Paulus diaconus addidit, iuuente domna Adelperga christianissima Beneuenti ductrice, coniuge domni Arichis sapientissimi et catholici principis; deinceps quae secuntur idem Paulus ex diuersis auctoribus proprio stilo contexuit. INCIPIT LIBER VNDECIMVS 1 Anno ab Vrbe condita millesimo centesimo octauo decimo Valentinianus tricesimus octauus, e Pannonia Ciualensi editus, cum esset tribunus scutariorum, apud Niceam Augustus appellatus fratrem Valentem Constantinopolim in communionem regni adsumpsit. Huius pater Gratianus, mediocri stirpe ortus apud Cibalas, funarius appellatus est, eo quod uenalicium funem portanti quinque milites nequierint extorquere; eo merito adscitus in militiam usque ad praefecturae praetorianae potentiam conscendit; ob cuius apud milites commendationem Valentiniano imperium resistenti inlatum est. Qui cum sub Iuliano Augusto christianitatis integram fidem gereret, cum, ut dictum est, scutariorum tribunus esset, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere sponte discessit; nec mora Iuliano interfecto Iouianoque mortuo, qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, in locum persecutoris sui accepit imperium. Qui cum iam anno tertio imperii cum Valente fratre ageret, Gratianum filium necdum bene puberem oratu socrus et uxoris Augustum creauit. 2 Eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit. Constantinopolim grande mirae magnitudinis decidens nonnullos hominum extinxit. His diebus Procopius apud Constantinopolim tyrannidem inuadens apud Frigiam Salutarem extinctus est plurimique eius partis caesi atque proscripti sunt. Circa haec tempora terraemotu per totum orbem facto ita mare litus egressum est ut Siciliae multarumque insularum urbes concussae et subrutae innumerabiles populos ruinis oppresserint. 3 Valens interea ab Eodoxio Arrianae hereseos episcopo baptizatus in saeuissimam heresim dilapsus est conatusque catholicos persequi fratris auctoritate conpressus est. Ea tempestate Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus ad coronam martyrii sublimauit. 4 Valentinianus Saxones, gentem in Oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem, Romanis finibus eruptionem meditantem, in Francorum finibus oppressit. Burgundionum quoque plus quam octoginta milia armatorum ripae Reni fluminis insederunt, qui tamen non multo post tempore Christiani effecti sunt. Valentinus inter haec in Brittania, antequam tyrannidem inuaderet, oppressus est.