Latin · ~7 min
4.1.6 to 4.1.7
Paulus Diaconus, Historia Romana 4.1.6-7
Not analysed yet
4 Lucio Cornelio Scipione et Gaio Laelio consulibus, Scipio Africanus fratri suo Lucio Cornelio Scipioni consuli legatus contra Antiochum profectus est. Annibal, qui cum Antiocho erat, nauali proelio uictus est. Ipse postea Antiochus circa Sipulum Magnesiam Asiae ciuitatem a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis Eumenes Attali regis frater, qui Eumeniam in Frigia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem conditionibus data est a senatu, quamquam uicto, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et uiginti obsides praeberet, Annibalem concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae ciuitates quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiagenis accepit, quia Asiam uicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur. Lucius Bebius in Hispaniam proficiscens a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est, unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque quattuor milia militum amisit. 5 Spurio Postumio Albino Marco Philippo consulibus M. Fuluius de Aetolis triumphauit. Annibal, qui, uicto Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus etiam ab eo est per Titum Quintium Flamminium. Et cum tradendus Romanis esset, uenenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Vrbe diu exulans apud Amiternum morbo periit. Tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari est edita. His quoque diebus actum est quod de Heliodoro Machabaeorum narrat historia.