Latin · ~7 min
9.1.19 to 9.1.21
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.19-21
Not analysed yet
18 Post hunc Carus est factus Augustus, Narbone natus in Gallia. Is confestim Carinum et Numerianum filios Caesares fecit, cum quibus regnauit annis duobus; sed dum bellum aduersus Sarmatas gerit, nuntiato Persarum tumultu ad Orientem profectus res contra Persas nobiles gessit; ipsos proelio fudit, Sohenen et Tesifontem urbes notissimas coepit. Et cum castra super Tigridem haberet, ui diuini fulminis periit. Numerianus quoque filius eius, quem secum Caesarem ad Persas duxerat, adulescens egregiae indolis, cum oculorum dolore correptus in lecticula ueheretur, inpulsore Apro, qui socer eius erat, per insidias occisus est. Et cum dolo occultaretur ipsius mors quousque Aper inuadere possit imperium, foetore cadaueris prodita est; milites enim qui eum sequebantur, putore commoti, deductis lecticulae palliis post aliquod dies mortem eius notam habere potuerunt. 19 Interea Carinus, quem Caesarem ad Parthos proficiscens Carus in Illirico, Gallia, Italia reliquerat, omnibus se sceleribus inquinauit: plurimos innoxios fictis criminibus occidit, matrimonia nobilia corrupit, condiscipulis quoque qui eum in auditorio uerbi fatigatione taxauerunt perniciosus fuit; atque omnibus honoribus inuisus non multo post poenas dedit. Nam de Perside uictor exercitus rediens, cum Carum Augustum fulmine, Numerianum Caesarem insidiis perdidisset, Dioclitianum imperatorem creauit Dalmatia oriundum, uirum obscurissime natum, adeo ut a plerisque scribae filius, a nunnullis Anuli senatoris libertinus fuisse credatur. 20 Is primum militi in contione iurauit Numerianum nullo suo dolo interfectum, et cum iuxta eum Aper, qui Numeriano insidias fecerat, constitisset, in conspectu exercitus manu Diocletiani percussus est gladio. Postea Carinum omnium odio et decertatione uiuentem apud Margum ingenti proelio uicit, proditum a se exercitu suo, quem fortiorem habebat, certe desertum, inter Viminacium atque Aureum montem. Ita rerum Romanorum potitus, cum tumultum rusticani in Gallia concitassent et factioni suae Bacaudarum nomen inponerent, duces autem haberent Amandum et Aelianum, ad subigendos eos Maximianum Herculium Caesarem misit, qui leuibus proeliis agrestes domuit et partem Galliae reformauit.