Latin · ~7 min
9.1.22 to 9.1.24
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.22-24
Not analysed yet
21 Per haec tempora etiam Carausius, qui uilissime natus serenae militiae ordine famam egregiam fuerat consecutus, cum apud Bononiam per tractum Belgicae et Armorici pacandum mare accepisset, quod Franci et Saxones infestabant, multis barbaris saepe captis nec praeda integra aut prouincialibus reddita aut imperatoribus missa, cum suspicio esse coepisset consultu ab eo admitti barbaros, ut transeuntes cum praeda exciperet atque hac se occasione ditaret, a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit et Brittanias occupauit. 22 Ita cum per omnem orbem terrarum res turbatae essent, Carausius in Brittaniis rebellaret, Achilleus in Aegypto, Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus Orienti bellum inferret, Dioclitianus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium et Maximianum Caesares, quorum Constantius per filiam nepos Claudii traditur, Maximianum Galerium etiam adfinitate coniungeret, Constantius priuignam Herculi Theodoram accepit, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit, Galerius filiam Dioclitiani Valeriam, ambo uxores habuerant repudiare conpulsi. Cum Carausio tamen, cum bella frustra temptata essent contra uirum rei militaris peritissimum, ad postremum pax conuenit. Eum post septennium Adlectus socius eius occidit, atque ipse post eum Brittanias triennio tenuit. Qui ductu Asclepiodoti praefecti praetorio oppressus est. Ita Brittaniae decimo anno receptae. 23 Per idem tempus a Constantio Caesare in Gallia bene pugnatum est. Circa Lingonas die una aduersam et secundam fortunam expertus est. Nam cum repente barbaris ingruentibus intra ciuitatem esset coactus tam praecipiti necessitate, ut clausis portis in murum funibus tolleretur, uix quinque horis mediis aduentante exercitu sexaginta fere milia Alamannorum cecidit. Maximianus quoque Augustus bellum in Africa profligauit domitis Quinquegentianis et ad pacem redactis. Dioclitianus obsessum Alexandriae Achilleum octauo fere mense superauit eumque interfecit. Victoria acerbe usus est; totam Aegyptum grauibus proscriptionibus cedibusque foedauit. Ea tamen occasione ordinauit prouide multa et disposuit quae ad nostram aetatem manent.