Latin · ~8 min
9.1.25 to 9.1.28
Paulus Diaconus, Historia Romana 9.1.25-28
Not analysed yet
24 Galerius Maximianus primum aduersus Narseum proelium insecundum habuit inter Callinicum Carrasque congressus, cum inconsulte magis quam ignaue dimicasset; admodum enim parua manu cum copiosissimo hoste commisit. Pulsus igitur et ad Dioclitianum profectus cum ei in itinere occurrisset, tanta insolentia a Dioclitiano fertur exceptus, ut per aliquod passuum milia purpuratus tradatur ad uehiculum cucurrisse. 25 Mox tamen per Illiricum Moesiamque contractis copiis rursus cum Narseo Hormisde et Saporis auo in Armenia maiore pugnauit successu ingenti nec minore consilio, simul fortitudine, quippe qui etiam speculatoris munus cum altero aut tertio equite susceperit. Pulso Narseo castra eius diripuit, uxores, sorores, liberos coepit, infinitam extrinsecus Persarum nobilitatem, gazam Persicam copiosissimam. Ipsum in ultimi regni solitudines egit. Quare ad Dioclitianum in Mesopotamiam cum praesidiis tamen morantem ouans regressus ingenti honore susceptus est. Varia deinceps et simul et uiritim bella gesserunt, Carpis et Basternis subactis, Sarmatis uictis, quorum nationum ingentes captiuorum copias in Romanis finibus locauerunt. 26 Dioclitianus moratus callide fuit, sagax praeterea et admodum subtilis ingenio et qui seueritatem suam aliena inuidia uellet explere. Diligentissimus tamen et sollertissimus princeps, etsi imperio Romano primus regiae consuetudinis formam magis quam Romanae libertatis inuexerat, adorarique se iussit, cum ante eum cuncti salutarentur. Ornamenta gemmarum uestibus calciamentisque indidit. Nam prius imperii insigne in clamide purpurea tantum erat, reliqua communia. 27 Herculius autem propalam ferus et inciuilis ingenii, asperitatem suam etiam uultus horrore significans. Hic naturae suae indulgens, Dioclitiano in omnibus et saeuioribus consiliis obsecutus. Cum tamen ingrauescente aeuo parum se idoneum Dioclitianus moderando imperio esse sentiret, auctor Herculio fuit, ut in uitam priuatam concederent et stationem tuendae rei publicae uiridioribus iunioribusque mandarent; cui aegre collega obtemperauit. Tamen uterque uno die priuato habitu imperii insigne mutauit, Nicomediae Dioclitianus, Herculius Mediolani, post triumphum inclitum, quem Romae ex numerosis gentibus pompa ferculorum illustri, qua Narsei coniuges sororesque et liberi ante currum ducti sunt. Concesserunt tamen Salonam unus, aller in Licaonia.